Liber Quartus Regum*

Caput 18: 17

misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta aquaeductum piscinae superioris quae est in via agri Fullonis
(* Traductions européennes)

Glose

Rabsacen.RAB.Quia Hebraice loquitur: filium Isaiae putant qui proditor fuit cum Sobna; vel Samariten, et ideo Hebraicam linguam scivisse. Qui quasi quaedam contraria fortitudo imitabatur prophetas sua arrogantia. Prophetae dicunt: Haec dicit Dominus. Iste dixit:Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum.